Charter Document - 02173162
Charter Number: | 02173162 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Albericus presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Hugo venerabilis abba aliquid de mea hereditate que est sita in episcopatu Matiscensi In primis dono in villa Vallis unam mansionem cum vinea et trolio que vocatur ad Casalis ibidem in eadem villa ultra rivum dono aliam vineam que terminatur a cirtio terra Sancti Benedicti a mane terrava publica a sero de ipsa hereditate Dono etiam in villa Masirolias aliam vineam Dono etiam medietatem unius campi in villa Orodes in eadem quoque villa alium campum arabilem dono est etiam campus qui vocatur Campus Mercatus Et in eodem loco alium campum arabilem Et in campo Martinisco alium campum Hec omnia dono Deo et supradictis apostolis pro remedio anime mee et omnium parentum meorum ut indulgentiam omnium peccatorum nostrorum consequi mereamur S Alberici presbiteri qui fieri et firmare rogavit S Girardi presbiteri S Ingelberti S Arloeni