Charter Document - 02173159
Charter Number: | 02173159 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini Nos fratres Gaufredus et Jotserandus filii Achardi clerici facimus verpitionem per hanc cartam de terra Sancti Petri quam Segaldus prior dedit nobis in beneficio Est autem unus mansus in Flagiaco et dimidius mansus in Warengo sicut avunculus noster Arleius quondam dedit Sancto Petro Accipimus vero pro hac vuerpitione a domno Wilelmo decano de Lordono unum caballum bonum valde et precium Accepimus etiam duos canes pro quadam parvula silva que est sita inter duas vias