Charter Document - 02173156
Charter Number: | 02173156 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis per Evangelium loquitur dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter omnibus christicolis [notum facio] quod ego in Dei nomine Gundrannus et uxor mea Constantia donamus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Iggiacensi in villa Verziaco videlicet unam vineam que vocatur a Felis Vulpes et terminatur a mane terra Lantberti a meridie viventium de ipsa hereditate a sero et a certio terra Sancti Petri et Sancti Vincentii et in tali tenore ut quandiu vixerimus teneamus et qui prior nobis duobus obierit ejus pars ad Sanctum Petrum perveniat et post amborum mortem totum ad integrum in locum sepulture Porro in vestitura singulis annis vite nostre IIII sextarios de vino in vestitura persolvemus Si quis autem contradicere voluerit iram incurrat Dei omnipotentis et cum diabolo et angelis ejus in infernum demergatur et nostra donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Gu[n]tranni et uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Constabuli S Warnerii S Wandalgerii S Addonis