Charter Document - 02173151
Charter Number: | 02173151 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam hec vita qua utimur brevis et caduca esse cernitur et nullum se diligentibus certum tribuit finem ideo summopere providendum est ut ad supernam omni conamine mentis requiem debeamus festinare Quapropter notum sit cunctis Christi caractere insignitis presentibus et futuris quod ego Vuichardus miles in extremis vite positus per consensum fratris mei Vualterii et aliorum parentum meorum et amicorum dono aliquid de mea hereditate ad locum Cluniacum pro anime mee vel meorum parentum salute videlicet unam vineam que sita est in parrechia Matisconensi in villa Vescort De una parte terminatur ipsa vinea terra Sancti Petri et de alia terra de ipsa hereditate Hoc autem donum factum est per laudamentum Bernardi de Vissandono et Hugonis et Gozeranni fratrum ejus S Vuichardi qui hoc donum fecit S Vualterii fratris ejus qui laudavit S trium fratrum suprascriptorum Hugonis Bernardi et Jozeranni