Charter Document - 02173149
Charter Number: | 02173149 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Provida precedentium patrum industria sanctitum antiquitus est ut ea que in presenti fieri decrevimus ne nostra bene gesta oblivionem patiantur ad posterorum agnitionem transmittantur Quia si forte aliqua progenies minus frigida amore parentum successerit bene gesta eorum destruere avaritie causa cupiens non ei fas sit sed inviolata et inconvulsa perpetuo permaneant Ideoque notum hoc fieri volumus quod Dedincus et fratres ejus fecerunt scamium cum Sancto Petro et cum domno Rainaldo monacho de prato uno quod situm est in villa Cota Habet autem in longum perticas XXV et pedes IIII et in latum perticas II et pedes VIII et quantum superest supra istas terminationes totum ex integro Deinde monachi jam dicto Dedinco et fratribus ejus campum unum deliberant qui habet in lato XI perticas et VIIII pedes et in longo XVI perticas terminatur a mane terra Vuichardi a medio die terra Dedinci et fratrum ejus a sero terra Isembranni et ab alia parte terra Sancte Marie S Dedinci qui fieri et firmare rogavit S Adalelmi S Ade S Geraldi S Aymonis S Tedaldi