Charter Document - 02173143

Charter Document - 02173143


Charter Number: 02173143
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Hec est carta donationis quam duo fratres germani milites Durannus et Vuido fecerunt in manu domni Hugonis abbatis in capitulo Cluniacensi et in presentia fratrum inibi consistentium de colonia quadam que pertinet ad Agionam quam tenent coloni isti duo Aldebertus de Arbon et Lambertus in qua videbantur habere IIII capones et IIII panes denarios IIII sextaria IIII vini et duos cartallos de cibata Hec omnia tradiderunt sanctis apostolis in perpetuam possessionem retinenda ut jam deinceps neque ipsi neque ullus eorum successor reclamationem istius doni facere presumat Si quis vero diaboli fascibus succensus [quod absit] temptaverit non ad effectum causam quam cepit perducere valeat set nisi resipuerit anathematis vinculo subjaceat et nostra donatio perpetuo rata et inconvulsa consistat subnixa stipulatione