Charter Document - 02173137
Charter Number: | 02173137 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Auctor humane salutis Dominus noster Jesus Christus saluti nostre consulens ac contra cotidianos nostros excessus salutifera apponens medicamina inter cetera omnibus misericordiam preposuit in Euvangelio inquiens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis His omnibus preceptis ego Odilo optemperans pro anime redemptionis uxoris mee nomine Alexandrie facio hanc convenientiam de quadam terra sita in pago Matiscensi in villa Minciaco quam quidam homines mihi contendunt ut si ab hac die usque in Pentecosten non potuero quietam facere XX solidos reddam pro ea Quod si stabilem et sine calumpniam potuero habere Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo monachisque Cluniacensibus possidendam tradam jure perpetuo et si quis deinceps vim aliquam inferre presumpserit sit portio ejus atque hereditas in eternam conbustionem