Charter Document - 02173135

Charter Document - 02173135


Charter Number: 02173135
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia diu hic nobis non est manendum oportet res nostras quo mansuri sumus vigilanti studio premittere Unde ego Jozfredus de Sala peccatorum pondera meorum cognoscens atque extremi juditii diem pertimescens penasque inextinguibilis ignis evadere volens cum voluntate et assensu filii mei Vuichardi filiaque mee talem terram qualem visus sum habere et talem mansum in villa Berisim et omnia que ad eundem videntur mansum pertinere dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad monasterium Cluniacum in honore eorum consecratum cui venerabilis abbas domnus Hugo videtur preesse pariter ac prodesse pro eterne vite desiderio et pro animarum parentum meorum salute et propter hoc specialiter ut Deus mihi indulgeat si eum predam et rapinam faciendo de possessionibus ejusdem monasterii in aliquo offendi Si quis autem forte quod minime credo futurum de parentibus meis hanc destruere donationem voluerit fiat nisi resipuerit anathema et ut firmum et stabile permaneat per evum propria designavi manu testibusque tradidi roborandam quorum nomina sunt hec Vuichardus de Marsi Durannus de Sancto Nicetio Gosfredus de Colunges