Charter Document - 02173134
Charter Number: | 02173134 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divine clementia pietatis mittens unicum filium suum ex servili forma incarnandum in hunc mundum in forma nostre mortalitatis ne conditio humana maligni fraude seducta post lapsum periret ex hoc enim apparet quanta nos dilectione dilexit videlicet quod dignatus est nostre misereri nature eam assumendo quod non est post ruinam angelice creature Quocirca quia ipse prior nos dilexit tanto magis sincero et puro diligendus est et timendus amore ne juste in illo juste exaggerationis examine pro tot beneficiis nobis a se inpensis nos sibi ingratos puniat Proinde ego Ramnaldus et uxor mea Berta nomine ejus ducti amore donamus sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de nostra hereditate que sita esse videtur in pago Matisconensi in villa Vetus Canabis hoc est medietatem unius cortili Dono iterum in villa que vocatur Bugdonum partem unius campi hoc est unam tiliam quam donaverunt mihi Osbertus et Fredoenus Dimitto etiam illum boscum quem habebam in querelam contra illos Hec omnia reddo eis in presenti eo videlicet tenore ut me et uxorem meam in suam societatem recipiant Iterum post mortem meam dono eis in supradictam villam Bugdonum unam condaminam quam mihi donavit Ascherius que terminatur sic a mane via publica a certio terra Noerii a vento pascheria a sero terra Adalelmi Similiter dono in villa Tendriaco unum campum quem donavit mihi Ascherius Dono etiam in villa Raverias unam vineam quam Adraldus mihi donavit et medietatem silve que vocatur Canavanilis Facio autem hanc donationem pro anime mee et uxoris mee remedio et ut nobis defunctis corpora nostra honeste sepulture inibi tradantur ea videlicet conditione ut quandiu vixerimus nos duo nobis fas possidendi ea sit ita ut cum aliquis nostrum ab hac luce migraverit pars ejus id est medietas ad jam prescriptam casam perveniat Post discessum vero amborum ex integro totum ad jam dictum transeat locum nemine contradicente Si quis vero hanc descriptionis cartulam diaboli fascibus succensus calumpniari presumpserit non optinere quod repetit valeat sed insuper juditiaria potestate cogente auri libras C constrictus persolvat et nostra donatio tempore perpetuo stipulatione subnixa consistat Et ut rata et inconcussa permaneat propriis manibus firmavimus testibusque tradidimus roborandam S Ramnaldi et uxoris ejus Berte qui fieri et firmare rogaverunt S Bernardi S Rotberti S Clementis S Arlei S Raimberti S Vuichardi S Richardi S Adalelmi S alterius Rotberti S Rainardi S Bernardi Constantini filiorum ejus