Charter Document - 02173132
Charter Number: | 02173132 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis inevitabilibus nostre fragilitatis casibus consulens contra juges excessus nostros multa et diversa medicamina conficere dignatus est quibus sordidata per baptismum denuo ad misericordiam consequendam conditio restauretur Quorum unum precipuum esse credimus elemosinam quodque omnibus anteposuit dicens Date elemosinam et ecce omnia [] Igitur ego Jozerannus filius Hisrahelis et Ingelburge audiens Domini vocem dicentis Vendite que possidetis et date elemosinam non rectius putavi aliis pauperibus hanc elemosinam esse largiendam quam illis de quibus Dominus in Evangelio Beati inquam pauperes spiritu quia vestrum est regnum Dei Horum esse particeps cupiens dono Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum quod mihi competit jure hereditario in istis tribus villis in Vertiaco in Lantena in Columba meam partem de meo alodo cum servis et ancillis ut ab hodierna die teneant et possideant monachi Clunienses sine ullo contradicente mortali homine Si quis vero contradixerit iram Dei cum Juda traditore incurrat nisi cito emendaverit S Jozeranni S Bosonis prepositi Genevensis ecclesie S Petri prioris S famulorum ejus id est Gausberti Tulumberti David Duranni Marini