Charter Document - 02173131

Charter Document - 02173131


Charter Number: 02173131
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina clementia opitulante homini concessum est ut quia nostra conditio labilis et prona est ad peccandum saltim si deinceps vitam emendare suam voluerit habeat unde sua obnubilare possit peccata pauperibus Christi sua largiendo manu largiflua dicente in Evangelio Domino Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Quocirca ego in Dei nomine Rotrudis et filius meus Vulgerius necnon et senior meus Otgerius divinis obtemperare preceptis cupientes donamus Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniensi cenobio in eorum honore consecrato unam vineam cum curtilo in villa Vetus Curt Habet quippe viginti perticas in longitudinem et in latitudinem duas perticas et dimidiam Facimus autem hanc donationem pro animarum salute nostrarum quatinus per eorum suffragia celorum mereamur possidere gaudia et ut a presenti die et deinceps ejusdem loci rectores quod illis visum fuerit inde faciant absque alicujus calumpnia Et ut firmum omni tempore permaneat propria manu firmavimus et testibus roborandam tradidimus S Rotrudis S Vulgerii S Otgerii S Rotardi S Girbaldi S Ramnaldi S Armari S Constantii S Aalberti S Ramnaldi S Aalberti Actum est Cluniaco publice S Senoldi S Ledpranni