Charter Document - 02173130
| Charter Number: | 02173130 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1049 - 1109 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto ac venerabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii ego igitur in Dei nomine Sicbaldus vuadiator et elemosinarius Attoni dono etiam supradictis apostolis pro anima ipsius sicut ipse moriens per andelannum delegavit ut mos est legis salice aliquid de rebus nostris que in pago Maticensi site videntur in villa cui dicitur Rufiacus hoc est vineam et terram que terminatur a mane terra Duranni a meridie et a certio terra Sancti Petri a sero via publica Infra istas terminationes totum ad integrum dono atque transfundo unam medietatem pro anima ejus et aliam medietatem que mihi jure obvenit pro XII denariis Si quis autem quod futurum esse minime credo ego ipse aut ulla intromissa persona contra hanc donationem seu venditionem aliquam inferre calumpniam voluerit non valeat quod repetit vendicare sed coactus potestate juditiaria cui litem intulit auri uncias quatuor persolvat et inantea omnique tempore stabilis consistat stipulatione subnixa Actum est Cluniaco publice S Sicbaldi qui fieri et firmare rogavit
