Charter Document - 02173127
Charter Number: | 02173127 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Inter cetera que humano dignatus est generi medicamina Deus ac Salvator noster tribuere unum maximum ac precipuum omnibus preposuit dicens Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Idcirco ego Girbaldus monitis obsecundare divinis affectans ob meorum molem peccaminum dono Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniensi meam hereditatem que sita est in pago Matisconensi in villa Oblato ea videlicet ratione ut quandiu mihi comes vita fuerit licitum sit eam tenere et omni anno pro investitura IIII vini sextaria censualiter exsolvam Post discessum vero meum ex integro prefato remaneat loco Et ut mihi fratres predicti loci eorum societatem tribuant et si forte ad inopiam devenero beneficiis suis me sustineant et ut firmum ac ratum per omne permaneat tempus manu propria firmavi testibusque firmandam tradidi S Girbaldi S Ascherii S Alerici S Isembaldi S Herlanni S Otelini S Martini