Charter Document - 02173126
Charter Number: | 02173126 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis recte credentibus ac infra matris ecclesie gremium manentibus claret quod ex bonis temporalibus ac juste adquisitis divina concedente clementia celorum regnum mercetur Unde summopere est studendum ut si qua bona valemus agere postposita omni cun[c]tatione non pigritemur facientes eos nostri debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum saluti corporum multum consulere et in futuro animarum judices minime ambigimus Igitur notum sit omnibus Christi caractere insignitis quod Richardus Dei amore succensus una cum filiis suis Hugone et Tetberto dedit Domino Deo et apostolis ejus Petro et Paulo locoque Cluniensi in honore eorum consecrato aliquantulum de hereditate sua que in pago Matisconensi videtur sita in loco qui dicitur ad Montem Serenum hoc sunt campi qui dicuntur Kasantlimerio et propriam condaminam suam et curtilos usque ad Bargisserenum quesitum et inquirendum totum prefato reliquit loco pro animarum suarum et suorum parentum remedio S Richardi qui hanc donationem fecit et firmare rogavit S Hugonis atque Tetberti filiorum ejus S Duranni Utile precium fuit hoc in loco inserendum quod Ainardus et Gonterius fratres ejus hoc laudaverunt et firmaverunt factum donum videlicet quia jure hereditario sibi hec pertinebant S Ainardi S Gonterii