Charter Document - 02173125

Charter Document - 02173125


Charter Number: 02173125
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Conpatiens humane infirmitati auctor generis humani contra cotidianos nostros excessus diversa et salutifera dignatus est conponere medicamenta quibus nostra letifera curentur vulnera E quibus unum precipuum esse credimus elemosine largitionem dicente eodem Domino Date elemosinam et alibi Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis [] Ideoque noverint cuncti fideles quod ego Bernardus dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Seia unum videlicet curtilum ad Vallem vocatur terminatur a mane via publica a meridie terra Bernardi a sero terra Alberti a certio terra Petri Dono etiam vineam unam in ipso curtilo quod dedit mihi Ildinus pro nece fratris mei Malguini ut eum Dominus absolvat terminatur de tribus partibus via publica a medio die terra Sancti Petri Facio autem hanc donationem pro anima mea patrisque matrisve et parentum meorum ea videlicet conditione ut dum vixero mihi liceat possidere et omni anno pro investitura duo sextaria vini persolvam et in loco sepulture mee et matris Si quis autem hanc donationem infringere voluerit vendicare quod repetit non valeat sed juditiaria potestate cogente auri libram cui injuriam intulerit coactus persolvat et nostra donatio semper firma et stabilis consistat Actum est Cluniaco publice S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Leotaldi