Charter Document - 02173124

Charter Document - 02173124


Charter Number: 02173124
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Dei omnipotentis Sciant presentes et futuri fideles Dei et sancte ecclesie quod Ubertus qui vocabatur Umgres pro remedio anime sue suorumque omnium amicorum destinavit Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et senioribus Cluniensis cenobii de allodo suo unam vineam que appellatur Meplanz ut supradicti seniores hereditario jure in perpetuum teneant sine aliqua contradictione et sine ullo respectu Est autem sita eadem vinea in villa Flaviaco Hanc autem donationem confirmavit et annuit filius ejus Bernardus Cujus donationis testes sunt Bernardus cognomento Umgres et Jozfredus et Durannus