Charter Document - 02173122

Charter Document - 02173122


Charter Number: 02173122
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia presens vita labilis et caduca ac multis calamitatibus plena est summopere debemus ad illam que nullo diei terminatur termino intentionem nostre mentis dirigere Quapropter notum sit tam presentibus quam absentibus quod ego Mallenus ad illam desiderans pervenire vitam dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo locoque Cluniacensi in eorum veneratione consecrato aliquid de rebus juris mee hereditatis que est sita in pago Wiennensi in villa cui vocabulum est Vennone Est autem vinea que terminatur a certio de ipsa hereditate et per ario similiter a medio die de ipsa hereditate a mane via publica Fatio autem donationem hanc pro remedio anime mee et anima patris mei Truanni matrisque mee Aze et fratris mei Gausmari omniumque parentum meorum ea tamen conditione ut quandiu vixero teneam et possideam et omni anno in vestitura onus unius asini de vino persolvam Post meum vero discessum totum ex integro ad Sanctum Petrum perveniat Si quis vero hanc donationem irritam fecerit omnibus maledictionibus subjacebit et cum Juda Christi traditore in inferno mansionem habebit Ut autem firmum et inconvulsum consistat propria manu firmavi testibusque roborandam tradidi S Malleni qui donum hoc fecit et firmavit et firmare precepit S Gausmari fratris ejus S Aalbaldi presbiteri S Gausmari