Charter Document - 02173120

Charter Document - 02173120


Charter Number: 02173120
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit omnibus ubique terrarum sancte ecclesie Dei fidelibus quod liberi homines et sine contradictione omnino alicujus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum contulerunt de alodiis suis que sibi jure hereditario contingebant in villa cui vocabulum est Bicei pro redemptione animarum suarum et omnium parentum suorum Ingelbertus unum scilicet mansum ex toto sicut tenuit in silvis in terris in aquis Bernardus similiter et frater ejus Stephanus unum mansum Istarum donationum testes et conlaudatores sunt boni et legales viri Bernardi et Stephani testes sunt avunculi eorum Bernardus et Ubertus et Wilelmus fratres Ingelberti vero Jozerannus frater ejus et Ubertus cognomento Ungeres