Charter Document - 02173119
Charter Number: | 02173119 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quantum sensus ac intellectus humanus sagaciter existimare ac sollerti indagine perpendere potest nihil amplius in hujus seculi lucem valet de fugitiva gaudia lucrare quam ut de rebus temporalibus Christi fidelibus in elemosinam aliquid inpendatur Unde sciant omnes Dei et sancte ecclesie fideles presentes et futuri quod Jozerannus de Mazerolo peccatorum suorum a Deo promereri remissionem desiderans ut sanctos apostolos Petrum et Paulum intercessores habere possit dedit eis ad locum Cluniacum in eorum honore constructum et dedicatum et ad fratres in eodem cenobio Deo servientes de alodo suo aliquam portionem duos scilicet campos in villa que vocatur Burzei ut supradicti fratres sine alicujus contradictione eos in perpetuum teneant Et ut hec donatio ulterius non possit calumpniari propria manu firmavit et firmandam testibus tradidit Nomina quorum hec sunt S Bertranni de Burzei S Constantii de Santemei et alii quam plures qui tunc aderant