Charter Document - 02173118
Charter Number: | 02173118 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam presens vita peregrinatio est et labilis et qui ad vitam suspirat perpetuam ei tormentum est quamvis blanda esse ac dulcis videatur idcirco toto mentis conamine quantum nobis divina opitulante clementia permissum est elaborare jugiter debemus ut deposito carnis honere admittamur in illam que caret fine Igitur cunctis Christi caractere insignitis notum esse volo quod ego Achinus miles Dei amore ductus reminiscens sententie dicentis Thesaurizate vobis thesauros in celo et alibi Redemptio anime viri substantie ejus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ac monasterio Cluniensi cui domnus Hugo abba preesse pariter et prodesse videtur aliquid de rebus meis jure mihi hereditario succedentibus En sunt site in pago Maticonensi in villa que vocatur Dunziacus hoc est unum mansum qui vocatur ad Crosum cum omnibus appendiciis ad se pertinentibus videlicet vineis pratis et unum pratum in loco qui ad Prelium vocitatur meam videlicet partem Itemque similiter in eadem villa terram et boscum que habeo cum ipsis monachis jam supradicto loco Preter hoc in villa que dicitur Montellus medietatem mee partis et quicquid visus sum habere necnon et quendam boscum qui Silviniacus vocatur terciam scilicet partem Insuper quoque duos servos et ancillam unam cum infantibus suis quorum nomina hec sunt Bernardus Briccius Eva Si quis vero forte quod minime spero venturum heredum aut coheredum meorum diaboli fascibus inflamatus huic donationi a me sponte facte contrahire voluerit iram Dei omnipotentis et suorum apostolorum primitus incurrat sitque ejus societas cum Juda Christi proditore et cum Datan et Abiron necnon cum his qui dixerunt Deo Recede a nobis nisi a sua cessaverit perversitate deinde judiciaria potestate cogente cui litem inferre presumpserit auri libram exsolvere cogatur Et nostra donatio rata et immobilis stipulatione subnixa permaneat S Achini qui hoc donum fecit et firmavit testibusque firmandum contradidit quorum nomina hec sunt Hugo cui cognomen est Petracampo Hugo de Dunziaco Siguinus Wilelmus Durannus [presbiter] Wilelmus decanus Theotardus monachus Gontardus prepositus Artaldus miles Gozerannus Rozelinus presbiter [Humbertus Ochinus monachus]