Charter Document - 02173117
Charter Number: | 02173117 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Specialius Christi preceptum nemo fidelium esse dilectionem dubitat que quanto minus inter hujus mundi amatores habundat tanto plus habundare inter spirituales debet videlicet ut alter alterius subveniat necessitati quia omnes in Christo fratres sumus Proinde in nomine sancte et individue Trinitatis ego Gaufredus Matisconensis canonicus et frater meus Oggerius renovamus et nostra donatione confirmamus donationem fratris nostri Vuichardi Tradimus etiam ad altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli terram videlicet quam Bernardus tenet de Salmoie mansum quoque de Bergeson quem Lietbaldus tenet Facimus insuper verpitionem de feudo de Lochier Hec omnia a die presenti et deinceps monachi predicti loci sine alicujus contradictione teneant et ut firma usque et inconvulsa permaneant manu firmamus propria S Gaufredi qui donum hoc fecit et firmare rogavit S Oggerii