Charter Document - 02173114

Charter Document - 02173114


Charter Number: 02173114
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Scriptura divina nos ammonet et exortatur ut quandiu vivimus non si qua agere valemus bona postposita omni cunctatione pigritemur facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices fore minime dubitamus Quia vero nil boni post mortem agere possumus opere precium esse credimus ut antequam debitum humanum exsolvamus et ad juditium subtile et tremendum perducamur in istius vite brevitate a nobis comissa neglegenter penitentie manu qualitercumque possumus tergere non desistamus Idcirco ego Ardradus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniacensique monasterio pro anima mea et uxoris mee Aldane quosdam ex servis prefate mulieris qui ei jure hereditario obvenerant et vocantur his nominibus Leutaldus Raimbaldus Bernaldus et quedam soror eorum nomine Rotberga mater vero eorum Dominica Hos ergo servos et ancillas tam ipsos quam etiam posteritatem ipsorum germinis trado atque transfundo ad jam dictum cenobium pro animarum nostrarum remedio et faciant ex his servis supradicti loci habitatores deinceps quicquid eis placuerit Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat vendicare quod repetit sed arbitrum juditio convictus auri libras duas cui litem intulerit persolvat et inantea firma et inconvulsa stipulatione subnixa permaneat S Ardradi qui fieri et firmare rogavit