Charter Document - 02173110

Charter Document - 02173110


Charter Number: 02173110
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia verpitionis acta Cluniaco Venit Aldeburga et verpivit tam ipsa quam filius ejus Gauzmarus omnem querelam Deo et sancto Petro de his querelis quas in villa Dontiaco sive Tervi contra monachos de Cluniaco habebant Si quid actenus juste querele habere visi sunt hoc omnimodis pro anima Girbaldi prefato loco tribuunt et concedunt Si quid vero injuste actenus aliquid querere visi sunt omnia propter amorem Dei et pro animarum suarum pro anima quoque Girbaldi tam Aldeburga quam filius ejus Gauzmarus ac si qui aliqui ex eis calumpniatores supersunt redemptione ab hodierna die dimittunt ut nullam calumpniam deinceps monachi habeant et sine ulla contradictione in pace possideant S Aldeburgis que hanc cartam et verpitionem fecit et firmare rogavit S Annonis S Gauzmari S Girberti presbiteri S Gislardi