Charter Document - 02173108
Charter Number: | 02173108 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam cuncta que gerimus transitoria et vana sunt et semper sollicitos et miseros sui amatores relinqunt opere precium esse credimus quoddam statuere quod eternum et inconcussum pro eterne vite desiderio permaneat Unde omnibus infra sancte Dei ecclesie gremium viventibus presentis temporis et futuri notum sit quod ego Lanbertus et uxor mea nomine Lodoara et filii nostri quorum nomina hec sunt Ansericus Ismido Balduinus divino amore conpuncti peccaminum nostrorum molem cognoscentes presertim illam vocem Dominicam que dicit Date elemosinam et item Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis adimplere cupientes donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de nostra hereditate que est sita in pago Wiennensi in villa Brenis in vicaria Sancti Donati Ecce est unus mansus cum omnibus ad se pertinentibus vineis campis silvis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum quod ibi habemus quesitum et inquirendum Facimus autem hanc donationem pro animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum atque fidelium christianorum remedio Ut autem firma perpetualiter permaneat manibus propriis firmavimus et fidelibus nostris tam presentibus quam absentibus quantum ratio expetierit firmare precipimus S Lanberti et uxoris ejus Lodoare et filiorum [Anserici Ismidonis] Balduini S Vuigonis Gaimene S Albonis cognomento Segnereto S Hugonis Palete item alterius Huigonis S Arberti