Charter Document - 02173105
Charter Number: | 02173105 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quos amor ad se alligat Christi cogitantes operante Sancto Spiritu de animarum suarum salute sub capitulo uno placuit annotari ac nuncupari Proinde omnibus tam presentibus quam absentibus infra matris ecclesie gremium degentibus notificare curabimus quod quidam Ildinus nomine Dei gratia conpunctus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensique monasterio in eorum memoria constructo ac dedicato unum mansum dedit qui vocatur Platea partes quoque suas de silvis duabus quarum nomina sunt Marchio et Nurulio Ad hoc Durannus et Wido dederunt similiter duos servos quorum nomina hec sunt Durannus et Constancius duas etiam ancillas Alsendam et Belesendam in villa Sologiaco Item in Curtiaco alios duos Grimaldum et Constantinum et duas itidem ancillas Anastasiam et Pililinam Preterea suam etiam partem filiorum Andree et uxoris ejus in Turniaco villa