Charter Document - 02173101

Charter Document - 02173101


Charter Number: 02173101
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione agendum est ut unusquisque homo ex rebus sibi a Deo collatis peccata sua elemosinis redimere festinet ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat repperire misericordissimum Ut autem emamus regnum sempiternum properemus agere bonum etenim scriptum est Regnum Dei tantum valet quantum habes Quapropter notum sit omnibus hominibus presentibus et posteris quod ego Ansedeus de Buxeria seculo abrenuncians accipio habitum Sanctissimi Benedicti in loco qui vocatur Cluniacus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundatus et dono prefatis apostolis et domno Hugoni abbati fratribusque ibidem Deo servientibus mansum unum et terciam partem unius vineole cum omnibus que ad ipsum pertinent in villa que Buxeria [vocatur] tres servos [] Bernardum atque Hugonem et in alia villa que dicitur Monasterium Capaciense terciam partem unius mansi necnon in villa Ogget duas particulas vinee reddentes per annos singulos modium vini et in Curtiromagstag terciam partem unius mansi et unum servum Martinum et in via Paliengis terciam partem unius mansi et V partem unius nemoris et octavam partem unius molendini In alia quoque villa que dicitur Chachisel terciam partem unius mansi et duorum nemorum V partem pro remedio anime mee et parentum meorum quatinus prefatus locus absque ulla calumpnia in perpetuum habeat et possideat Hanc cartam cum laude parentum et amicorum meorum ego ipse Ansedeus propria manu firmavi et ut inconvulsa permaneret Bernardum Germiniacensem nostrum consanguineum firmare feci Si quis autem aliqua temeritate agitatus supradicta donaria Deo et apostolis antefatis auferre presumpserit vel calumniare anathematis spiculo transfossus utpote sacrilegus eternorum ignium supplicium cum diabolo et angelis ejus in perpetuum paciatur S Ansedei qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit S Bernardi de Germanat S Constantii prepositi de Marades S Odile matris mee S duarum sororum mearum S Seguini