Charter Document - 02173099
Charter Number: | 02173099 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1046 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quisquis cupit eterne vite effici heres summa vi summoque ingenio studere debet ut ex rebus perituris eterna premia mercetur juxta Precursoris enim vocem Jam securis ad radicem arboris posita est Quapropter noverint tam presentes quam et futuri quod ego Actoardis reminiscens enormitatem peccatorum meorum dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis que site sunt in pago Matisconensi in agro Marciacensi in villa Varengo cortilum unum et in villa Colonia campum unum et unam plantam quam Teodericus hedificavit Item in alio loco duas peciolas de campo ubi vocatur Templedo totum ad integrum Hanc autem donationem faciam pro remedio anime mee vel parentum meorum quatinus Dominus de penis inferni nos eripiat et ad vitam nos perducat eternam Ad hoc dono etiam ancillam unam Albergam vocabulo Actum Lordoni S Acdoardis qui fieri et firmare rogavit S Ingelelmi S Herlegi S Hugonis S Suffredi S Siguini S alterius Arlegi