Charter Document - 02173098
Charter Number: | 02173098 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quod fixum et stabile esse cupimus necesse est litterarum vinculis adnotari et sic ad posterorum noticiam dirigi ne decessione seu successione queat destrui Quamobrem notum esse omnibus tam presentibus quam absentibus volumus quod ego Walterius miles de Biciaco ad extremum veniens diem mortis mee accipiens habitum Sancti Benedicti in loco Cluniaco dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensi loco ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur fratribusque ibidem Deo incessanter servientibus presentibus et futuris pro anime mee remedio omnia que habeo vel habere debeo in villa Caciacho videlicet partem hereditatis mee quam cum fratribus meis divisi hoc est mansum unum et unum servum et quicquid ad ipsum mansum pertinet videlicet campos vineas prata silvas terras cultas et incultas et omnem censum quem mihi reddebant per unum quemque annum Totum ad integrum dono laudo et confirmo loco prenominato nullo contradicente S Walterii qui hoc donum fecit et testes firmari rogavit S Wichardi fratris sui atque Letaldi fratris sui S Bernardi nepotis sui et Wilelmi nepotis sui Si quis vero hanc donationem nostram infringere voluerit [quod absit] sit anathema maranatha