Charter Document - 02173095
Charter Number: | 02173095 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus quod ego Walterius miles filius Walterii militis et monachi dedi fratribus Cluniensibus sancto Petro famulantibus unum pratum ad villam que vocatur Verrangis et unum mansum cum servo qui vocatur Gunterius et quicquid ad ipsum mansum pertinet Ex una enim parte prati decurrit aqua que vocatur Tyla et ex altera parte aqua que dicitur Malsbet Ex alia vero parte prati hoc est ex tertia parte currit Tortanoa Hanc vero cartam laudavit Gaufredus et firmavit uxor quoque ejus accipiens propter hoc viginti solidos a monachis Cluniensibus