Charter Document - 02173093

Charter Document - 02173093


Charter Number: 02173093
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit generationi presenti et future quod Wilencus de Tisiaco ob emendationem malorum que fecerat fratribus Cluniacensibus venit in presentiam domni Hugonis abbatis et ut que perperam egerat sibi indulgeret dedit Domino Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et quos offenderat fratribus annonam de Pruinda Cumba annonam etiam de Berneces ut jure perpetuo possideant eam predicti fratres Receptum etiam quod habebat aput Sanctum Victorem ita dedit in manu prefati patris ut si absque herede legitimo obiret juri monasterii Cluniacensis pro anime sue remedio in perpetuo cederet et quia idem receptum annis singulis XV solidis ab eo redimebatur X solidis sibi retentis V eisdem fratribus in perpetuum sive heredem habeat sive non habeat delegavit annuente et factum laudante Arberto patre suo Hoc quoque placito adnexuit ut si domnus abbas receptum ipsum quia in vadimonio erat redimeret V annis illud de manu ejus ipse non redimeret Hujus donationis et conventionis testes fide jussores atque confirmatores sunt Giraldus cognomento Viridis Arbertus Blancus Arbertus Truant Redemit autem domnus abbas illud C sexaginta solidis Lugdunensis monete probate et publice redimendum ab eo ejusdem monete denariis qui fuerint receptibiles illo quo redemerit tempore Quod et si ante quinque annos redemerit ante quinquennium tamen nihil de illo recepturus erit Testes hujus redemptionis a domno abbate facti sunt Arbertus Truant Hugotus Durannus de Solario Bonuspar