Charter Document - 02173092
Charter Number: | 02173092 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina auctoritate permittente legumque permissione concedente statutum est atque sanctitum ut perliberam habere debeat libertatem quicunque pro anime sue remedio aliquid alicui sanctorum de proprie jure hereditatis dare affectaverit seu instante necessitate alicui vendere voluerit quod et per litterarum testamentum ad posterorum notitiam transmittere studeat Quapropter cunctis sub norma fidei militantibus Christique adventum prestolantibus notum esse volumus quod ego in Dei nomine Emma caractere vivifice crucis in baptismo insignita dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro videlicet et Paulo ad locum Cluniacum pro anima mea et patris mei et matris mee ac senioris mei Bernardi olim defuncti in Christo quiescentis itemque senioris mei Gaufredi et pro incolomitate anime mee corporisque mei et infantum nostrorum aliquantulum mee hereditatis scilicet duos curtilos in Clitgiaco ad Paludem vocant item alium videlicet tercium in Misiriaco similiter concedo et quantum ad ipsos aspicit vel aspicere videtur hoc sunt campis vineis pratis silvis campis servos et ancillas utriusque sexus et etatis ut deinceps rectores loci prefati quod utile eis visum fuerit de his faciant Preterea dono etiam terram illam quam tenet Aldebaldus canonicus ad medium plantum Si quis autem hanc donationem calumniare vel destruere conatus fuerit non adquirere quod repetit valeat sed beati Petri gladio evaginato feriatur et nostra donatio firma et perpetua existat Actum Cluniaco publice S Emme que fieri et firmare rogavit S Gauzeranni S Leotaldi S Umberti S Quiterberti S Bernardi S Rotberti S Gotefredi S Ingelberti S Quitberti S Gozelini