Charter Document - 02173091
Charter Number: | 02173091 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Providentia ac industria priorum decretum est ut commutationes seu rerum traditiones que fiunt cartis inserantur et scripta ne forte oblivione deleantur posteris conserventur tam ad instruendam bonorum ignorantiam quam ad refellendam impiorum versutiam Quocirca nos auctoritatem patruum valde necessariam observare cupientes volumus cunctis infra gremium sancte Dei matris ecclesie tam presentibus quam absentibus esse notum quod ego Rostagnus et frater meus Redemptus vocabulo et Wido et Arbertus et omnes filii nostri Wilelmus et Odilo et cognati nostri Monaldus et Wido ceterique qui per successionis posteritatem ex omnibus his nascituri sunt cum mulieribus nostris Azelina et Leodegarda donamus et auctorizamus beato Petro et Paulo et Cluniensi monasterio in eorum honore dedicato cui preest domnus Hugo venerabilis abbas videlicet ecclesiam beati Baudelii martiris in castello Alesio cabanaria quoque Aimoini necnon servos et ancillas qui eam tenebant quorum nomina hec sunt Johannes et nepos ejus alter Johannes et neptes ejus Jozuariam et Osannam et Elenam et Lantilclam omnemque eorum generationem ex eis processuram Hec omnia que hic in presenti scriptura continentur confirmamus et tran[s]fundimus jure perpetuo retinendum in potestatem predicti monasterii Quod si quis hanc donationem nostram infringere aut violare vel calumniare presumpserit quod temptaverit nunquam obtineat et nisi resipuerit eternam maledictionem incurrat Hujus firmationis testes sunt Goderamnus Pontius Mainerius item alter Poncius Buxerius Arduinus presbiter Lambertus vicarius Umbertus de Sivono Poncius Junianus Rainerius Isnardus