Charter Document - 02173089

Charter Document - 02173089


Charter Number: 02173089
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego frater Odilo dono huic nostro famulo nomine Tetbaldo quandam nostram terram que ad presens videtur esse deserta ad hedificandum et construendum et ut teneat in beneficium quandiu vixerit et post mortem ejus totum ad integrum in dominicatum Sancti Petri perveniat Est autem unus mansus cum omnibus ad se pertinentibus in villa Lornant et in loco qui vocatur Exartellis unus clausulus qui fuit Gauzeranno Et ut firmum sit manu nostra simul cum fratribus nostris firmavi Armanno Rotberto Gualone Ainrico Bernardo Ariberno