Charter Document - 02173088
| Charter Number: | 02173088 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1049 - 1109 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam absentibus quod ego Durannus sacerdos cognomento de Cavagiaco dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo conventuique Cluniensi duas vineas que in pago site sunt Matisconensi in villa que nuncupatur Morvegiacum unam quarum terminat ab una parte terra Sancte Marie et Sancti Philiberti ab altera parte via publica alteram terminat terra Leotbaldi de Craus ab una parte et ab alia similiter via publica Iterum dono aliam terram cultam similiter sitam in eodem episcopatu in villa que vocatur Mulnet divisam in tribus partibus concedente Leotbaldo fratre meo et Adelina uxore ejus cujus erat allodium hec hereditas que tamen pro remedio anime sue et antecessorum suorum et pro benefitio loci a me accepit voluntarie commutationem Testibus Leotbaldo sacerdote et Ugone de Ulsola et Bosone de Aurea Valle
