Charter Document - 02173085
Charter Number: | 02173085 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia verpitionis quam fecit Vuichardus de Casellas Domino Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo de omnibus malis consuetudinibus quas ipse et antecessores ejus inmiserant in omnibus terris que in eorum videbantur esse custodia Omnes enim malas consue tudines et unum receptum quem querebat in manso Gelavert excepto uno multone [] omnia ad integrum ego Vuichardus perdono Deo preter eas consuetudines quas Vuichardus avus meus habere videbatur in eisdem terris ante unum diem obitus sui Hec facio pro anime remedio mee et omnium parentum meorum