Charter Document - 02173072

Charter Document - 02173072


Charter Number: 02173072
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia non potest humana natura in una eademque stabilitate rerum persistere eo quod ipse res decessione et successione semper variantur idcirco noticiam eorum que geruntur scripto traditam ad posteros provide et utiliter transmittere procurat Proinde notificamus tam presentibus quam futuris quod Jocerannus de Digonia dedit Deo et sancto Petro et ad locum Cluniacensem grandem vineam quam vocant clausum de Morveugni et hec fecit in capitulo Cluniacensi Post mortem vero ejus Letbaldus filius ejus rennuit assensum prebere donationi patris sui quin potius abstulit sibique eundem vendicavit clausum et tenuit per multum tempus Donec postea resipuit et timens ne anime patris sui sueque esset noxia talis rapina reddidit jam dictam vineam monachis Cluniacensibus accepta pro hac redditione peccunia tredecim et quinque solidorum Hugo monachus decanus de Sancto Ypolito redemit ipsum clausum pecunia quatuordecim solidorum Adjecit autem Letbaldus quoddam pratum secus eandem vineam positum et de silva quantum opus fuerit ad focum monachorum qui ibi in ipsa terra manserint et quicquid fieri oportebit in ipsa vinea et in mansione monachorum et servum suum Stephanum de Morvegni Laudavit autem hoc donum uxor Letbaldi et filius ejus Letbaldus