Charter Document - 02173063

Charter Document - 02173063


Charter Number: 02173063
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor generis humani ac conditor cum prothoplasti culpis atque cotidianis delictis cerneret homines terrena solummodo quere[re] celestia fastidire multimoda sua miseratione ad se venientibus et peccatorum onere pressis cepit consulere dicens Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos tollite jugum meum super vos et discite quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris jugum enim meum suave est et onus meum leve Quapropter ego Arnaldus meorum agnoscens enormitatem peccatorum simulque metuens diram dampnationem reproborum atque reminiscens magnitudinis Domini Dei nostri misericordiarum salutis confugio ad portum Etenim Domino Deo pro posse meo atque Cluniensi monasterio quod memoria et honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli habetur insigne dono Meditiacum locum ecclesiam scilicet Sancti Johannis Baptiste cum ecclesiastico honore jure perpetuo et insuper memet ipsum Ergo ut abbas predicti sanctissimi cenobii et fratres sine molestia teneant ac possideant dedi pro isto honore fratri meo Ademaro villam nomine Gulba necnon accepi fidem ipsius christianitatis coram testibus nunquam se calumpniam moviturum contra hanc donationem ponens missale super altare Similiter et Petrus meus consobrinus fecit Si quisquam homo de subjectione Cluniacensis loci subtrahere voluerit locum supradictum sit extraneus a benedictionibus Dei omnipotentis sitque oppressus dampnalibus maledictionibus cum Datan et Abiron et Juda traditore nisi emendaverit benefactores et adjutores sint participes regni celestis