Charter Document - 02173061
Charter Number: | 02173061 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus quod quidam miles Petrus Iterius nomine pro redemptione anime sue ac filiorum suorum sueque conjugis dat Deo omnipotenti et cenobio Sancti Petri Cluniacensi et Hugoni ejusdem monasterii abbati necnon monachis tam presentibus quam futuris ibidem Deo famulantibus allodium quod ipse habet in podio Sancti Martini in vertice ipsius podii Willelmus et Pontius frater ejus dant supradicto cenobio ecclesiam ejusdem podii et cimiterium cum omnibus appendentiis similiter pro remissione suorum peccatorum Bertrannus et uxor ejus filii quoque ipsius amore Dei omnipotentis tribuunt eidem sancto quicquid videbantur habere in predicto loco Si autem quandoque aliquis homo vel de progenie illorum vel aliorum contra hec dona insurgere temptaverit vel si in aliquo infringere conatus fuerit veniat super eum ira et furor omnipotentis Dei et omnium sanctorum suorum et cum Juda traditore eternaliter dampnetur