Charter Document - 02173048
Charter Number: | 02173048 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint omnes Christi fideles tam presentes quam posteri quod ego Monaldus et uxor mea et frater meus Wigo et ceteri qui per successionis posteritatem ex nobis nascituri sunt donamus et auctorizamus Deo et beato Petro apostolorum principi ad Cluniacense monasterium cui preest domnus Hugo abbas ad ecclesiam beati Baudelii martyris in castello Alesio ecclesiam parrochialem Sancti Mauricii et omnia que habebamus pro ipsa ecclesia nos et alii pro nobis Donamus quoque terciam partem decime quam nos habebamus et alii pro nobis Hec omnia que hic presenti scriptura continentur confirmamus et transfundimus jure perpetuo retinenda in potestatem predicti monasterii Cluniacensis Quod si quis hanc nostram donationem infringere aut violare aut calumniari presumpserit quod temptaverit nunquam obtineat et nisi resipuerit eternam maledictionem incurrat Hujus firmationis testes sunt in primis Berengerius presbiter Leodegarius frater ejus Godrannus Pontius Mainerii Eldenus Pontius Buxeria Arduinus Lanbertus Vicarius Umbertus de Sivono et Abbo frater ejus Rainerius Isnardi Pontius Lunains