Charter Document - 02173047
Charter Number: | 02173047 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus quod ego Azo veniens in capitulum Cluniense in presentia domni Hugonis abbatis dedi pro me et pro fratre meo Galterio sanctis apostolis Petro et Paulo ibidemque fratribus Deo servientibus ecclesiam de Alnai cum molendino et terciam partem decime de Bonceis et villas Coldres et Corcellas et in Masnil Blaun terciam partem de molendino medietatem et apud Noilei clausum de vinea De quibus omnibus quisquis prefato Cluniensi loco ausus fuerit inferre calunniam pro sua presumptione Dei incurrat vindictam