Charter Document - 02173045
| Charter Number: | 02173045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1049 - 1109 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Precedentium patrum congrua et saluberrima auctoritate informatus necnon divina et autentica voce commonitus que nos amicos de Mammona iniquitatis in eterna tabernacula postmodum nos recepturos debere facere instruit et hortatur et alibi [] illud quoque sollicite perpendens quod per Salomonem dicitur Quodcumque potest manus tua instanter operare quia nec opus nec ratio nec consilium valebunt apud inferos Ego Aimo miles tam preteritorum malorum meorum enormitate perterritus quam desiderio et amore celestis patrie succensus tamque mihi in posterum providendi quam parentibus et predecessoribus meis veniam et salutare remedium cupidus impetrandi de facultatibus et allodio meo que mihi ex propinquorum jure hereditaria successione proveniunt cum laude et assensu matris mee et aliorum amicorum meorum Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensem cui domnus et venerabilis Hugo abbas non preesse tantum quam prodesse dinoscitur trado dono et ex integro transfundo potestatem quandam que vocatur Troallis in territorio Lingonensis episcopii sitam cum ecclesia et cimiterio campis silvis vineis pratis fontibus aquis aquarumque decursibus servis et ancillis post tremo cum omnibus appendiciis suis ubicumque sint maneant vel jaceant tali tenore talique conditione ut prefati loci fratres absque cujuslibet persone calumpnia seu inquietudine vel exactione per succendentis tempora habeant et possideant S Girardi militis de Duisma qui donationi huic interfuit illamque laudavit atque nostre donationis instinctu et Sancti Spiritus ammonitione provocatus allodium quod in villa Masscilico hereditario jure sibi contingebat cum laude fratrum et amicorum suorum cum omnibus appendiciis suis supradicto loco Cluniacensi pro remedio anime sue et parentum suorum contulit S Walterii militis Quisquis autem huic donationi nostre benignus fautor et devotus corroboratur necnon de possessiunculis suis vel rebus pius cooperator extiterit pro sue devocionis merito in presenti beatorum apostolorum gratiam et in futuro ab omnipotente Deo vitam eternam optinebit Qui vero quod non optamus Zabuli instinctu vel proprie malignitatis astu inquietare vel calumniare seu inde aliquid defraudare vel modicum subripere impia temeritate presumpserit divino judicio percussus et sanctorum apostolorum et apostolicorum virorum anathemate perforatus cum Anania et Saphira et cum Juda traditore Domini dampnatus suppliciis eternis et inextinguibilibus flammis vermibusque qui non moriuntur pro suo contemptu deputabitur Fautoribus gratia Dei et vita eterna presu[m]ptuosis contradictoribus ruina et dampnatio sempiterna
