Charter Document - 02173042
Charter Number: | 02173042 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Consuetudo est pagi istius ut qui venditionem et comparationem facere volunt simul et cartulam scribere faciant ut nullus calumniator atque inquietator calumniare possit quod manibus hominum affirmatum fuerit Et ideo ego Stephanus et conjux mea Adeleidis filius quoque noster Milo et conjux ejus Ingeltrudis nepotes et nostri Stephanus Berardus filii Milonis considerantes nos per fragilitatem humane conditionis multis modis delinquere ideo donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Hugo abbas aliquid de hereditate nostra que sita est in episcopatu Lugdunensi in villa que dicitur Vals hoc est ecclesiam Sancti Martini pro redemptione animarum nostrarum ea convenientia ut partem et societatem haberemus in omnibus beneficiis eorum Insuper placuit nobis ut acciperemus aliquantulum precii quod et fecimus Dedit nobis domnus Durannus Cluniensis secretarius quatuor untias auri et decem solidos Terminum hujus donationis ita est a termino crucis quicquid inter duas vias habemus Si autem quis extiterit aut undecumque venerit qui hanc donationem frangere voluerit non possit quod quesierit efficere sed componat auri libras VII S Duranni Berardi Willelmi Adalberti Molonis