Charter Document - 02173039
Charter Number: | 02173039 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum esse volo ego Maingaudus omnibus hominibus quod vuerpitionem facio Deo et sancto Petro de querela quam habebam de quodam servo nomine Bernardo et de infantibus ejus et donationem ad locum Cluniacum si aliquam drecturam in eis habeo ut ab hodierna die et deinceps habeant illos monachi sine ulla contradictione et calumpnia S Maingaudi qui hanc vuerpitionem et donationem fecit S Artaldi S Adalardi S Eve Accipio autem a monachis XV solidos