Charter Document - 02173035

Charter Document - 02173035


Charter Number: 02173035
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego in Dei nomine Wido de Solomgiaco dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abba preesse videtur aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconensi in villa Solomgiaco pro anima mea et sepultura dono unum mansum quod vocatur Orour et quicquid ad ipsum pertinet et in ipsa villa unum servum nomine Ulduerium et unam plantam que vocatur de Perrun et omnem meam partem in bosco quod dicitur Exart Ritbert ut ab isto die monachi ejusdem loci hec omnia teneant et possideant sine ulla calumpnia in sempiternum Quod si quis contra hanc donationem contradicere voluerit sive clericus sive laicus sit anathema maranatha Amen S Widonis qui hanc donationem fecit et firmare rogavit S Lecelini et Petri filii ejus