Charter Document - 02173034

Charter Document - 02173034


Charter Number: 02173034
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Hugo indignus monachus et peccator atque cellararius Cluniacensis ex precepto domni Hugonis abbatis et aliorum fratrum Cluniacensium facio conventionem seu comparationem cum avunculis meis et aliis parentibus seu cum aliis hominibus de omne alodum quod habent vel habere debent in villa Sarceg et quod eis evenit ex parte parentum suorum vivorum et defunctorum quem donant et dimittunt Domino Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et loco supradicto atque pro peccatis suis et pro animabus parentum suorum vivorum et mortuorum et maxime ut habeant partem et societatem [horum] que fiunt in loco supradicto in vita et in morte et precipue quia receperunt a nobis de pecunia Sancti Petri pro eo quod laudaverunt et firmaverunt omnia que in villa Sarciaco juste vel injuste tenere videbantur In primis vendidit nobis Landricus cognomento Grossus unum mansum in eadem villa quam tenebat Gandalgarius [et accepit] unam loricam valentem C solidos Item in eadem villa Wichardus avunculus meus totum quod abebat dedit beatis apostolis Petro et Paulo et loco supradicto pro anima filii sui Hugonis et frater suus Bernardus laudavit et pro eo quod firmavit accepit a nobis VI solidos Walterius vero avunculus meus dedit nobis omnem alodum quem habebat in supradicta villa et accepit a nobis XV solidos Item Letaldus avunculus meus accipiens habitum beati Benedicti in loco supradicto omne quod habebat in eadem villa dedit nobis [id est] in servis et ancillis in campis et in vineis in pratis in silvis in arboribus totum quod ibi habebat Hugo de Vallis dedit similiter omne alodum nobis quod habebat in supradicta villa que evenit ei de uxore sua et accepit a nobis XXXV solidos et unum porcum Hugo de Sisillas totum alodum similiter quod habebat ibi propter uxorem suam dedit nobis et accepit a nobis XL solidos et dedit fide jussorem Hugonem de Vallis ut ejus uxor laudaret Similiter uxor Hugonis de Curtils dedit nobis totum alodum quod habebat in supradicta villa et accepit a nobis XL solidos et dedit fide jussorem Letaldum de Civignone ut omnes filii sui laudarent et accepit a nobis Letaldus qui eis fecit facere X solidos et servi ejusdem femine solidos II Ansedeus de Borbon pro eo quod laudavit et donavit nobis libertatem Johannis et Verrannis quem [ipse] tenebat accepit a nobis solidos XV filii [quoque] Soffredi de Tazech [pro] eo quod laudaverunt omnia suprascripta acceperunt XV solidos Item Engelelmus et Gontardus qui hoc laudaverunt acceperunt similiter XV solidos Humbertus Ungles et Humbertus de Cortavex et Deodatus de Sancto Yppolito et Azo de Moniacho sunt fide jussores de Bernard de Sarcech de omne alodum quem habebat in supradicta villa et dederunt Sancto Petro et ne amblius ibi [quicquam] requirant acceperunt a domno Hugone unum equum et est ille ipse Bernardus de se ipso fide jussor Mulier Josceranni Tanihel similiter donavit et laudavit Sancto Petro omne quod habebat in eadem villa accepit a nobis C solidos Gaucerus de Sancto Licerio qui justum placitum fecit ei facere accepit a nobis unas pelles qui valebant VI solidos [Item] Arbertus de Cortambleis dedit nobis unam vineam et ego frater Hugo aut ipse qui obedientiam de Sancto Yppolito tenuerit debemus ei dare unam pelliceam veterem per unum quemque annum interdum ipse vixerit Si quis autem hanc donationem vel comparationem ex supradictis parentibus aut ex heredibus eorum vel alius qualiscumque homo infringere voluerit nisi ad satisfactionem venerit sit anatema maranata