Charter Document - 02173031

Charter Document - 02173031


Charter Number: 02173031
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit cunctis filiis sancte ecclesie Dei christianis tam presentibus quam et futuris quod ego Artaldus miles de Calamont filius Alatrudis relinquens hujus seculi vanitatem propter amorem regni celestis adipiscendi accipio habitum Sancti Benedicti in loco Cluniacensi ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse Igitur ego jam dictus Artaldus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco supradicto et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris pro remedio anime mee et omnium parentum meorum nullo contradicente set magis laudantibus omnibus et firmantibus dono ego videlicet jam predictus Artaldus de hereditate mea quod evenit mihi ex parte matris mee In primis dono mansum de Milgiaco cum villano et quicquid ad ipsum mansum pertinet item dono alium mansum de Liriaco et omnia que ad ipsum mansum pertinent mansum videlicet alium de Colongis cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus item franchisiam quam Constantinus et Aimo frater ejus de Senoenes reddebant mihi item dono in bosco de Alines totum usum quem accipiebant ipsi qui tenebant mansum de Milgiaco et mansum de Liriaco item dono quicquid mihi evenit ex parte patris mei videlicet mansum quem tenet Wigardus et omnia que ad ipsum mansum pertinent item duos mansos in villa Fiscals qui fuit Stephani de Calamunt cum omnibus que ad ipsos mansos pertinent [item unam cabaneriam quam tenet Sigibertus et Achardus et quicquid habet Artaldus de Lisca cultum et incultum boscum et homines totum ab integro dono supradicto loco item quicquid habeo in Satanea totum ab integro dono eidem loco et mansum Johannis Blanci et omnia que ad ipsum mansum pertinent] et mansum de Lavilers et quicquid ad ipsum mansum pertinet et quicquid habeo in villa que dicitur Capella totum ad integrum dono supradicto loco item medium mansum de Salas item unum mansum in Corcellas quem tenet Johannes et Abundus dono supradicto loco post mortem matris mee item alium mansum dono eidem loco post mortem patris mei quem tenet Durandus de Roanon alium mansum dono quem tenet Durandus de Montozol post mortem patris mei alium mansum de Curon dono eidem loco item dono una vertgeria al Perer ad Perroias item dono duas vertgerias ante castrum de Calamonte unum mansum etiam dono ad Romanesca qui fuit Sigeberti et quicquid ad ipsum mansum pertinet dono etiam in villa ad Rispas quicquid ibi habeo vel abere debeo dono etiam in eadem villa ad presens duas partes de decimis de villa Rispas et terciam partem post mortem Pontii item dono in villa Capella mansum quem tenet Adalardus post mortem patris mei tali tenore ut pater meus alicui persone neque filiis neque filiabus possit dare neque vendere propter hoc quia mihi fecit primitus donum de omni honore suo post mortem suam Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit [quod absit] veniant super eum omnes maledictiones veteris et novi Testamenti nisi ad satisfactionem venerit Amen amen Signum Artaldi de Calamont qui hanc donationem fecit S Stephani Catene testis S Duranni de Sandrens testis