Charter Document - 02173029

Charter Document - 02173029


Charter Number: 02173029
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod domnus Petrus cognomento Almeradus frater domni Arnaldi Cluniasensis monachi rogatu et consilio ejusdem fratris emit quamdam terram ad opus Cluniaci pro redemptione anime sue et conjugis necnon et genitorum suorum duas videlicet partes decimi de Mont et quinque de Vernei et del Bruschet et de Lausedat de Petro Racatin et Bertrando fratre ejus ubi dedit trecentos solidos De qua etiam sunt testes Iterius de Vertamisi Jarento et Wigo fratres ejus Avitus Rinco et Wido frater ejus Avitus de Celsac Renco Arnaldus Petrus presbiter de Vertamisi Arbertus presbiter et in ecclesia de Roculas de censu Betsoni presbiteri quindecim solidos et quinque sextarios annone ubi dedit centum solidos et mater Willelmi de Chatzac centum solidos Hec omnia dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo voluitque et a domno abbate constitutum est et in capitulo Cluniensi recitatum atque Iaudatum ut prior de Grazac sub cujus custodia hec terra est et cui respondet omni anno pro salute anime sue et conjugis sue Poncie patris etiam sui ac matris sue feria III post diem Ramis Palmarum unum generale Cluniaco fratribus in refectorio preparet Placuitque domno abbati [] fratribus et eidem Petro Almerado ut quando obierit hec refectio ad diem anniversarii ejus transferretur ut et fratres pro eo memoriam agerent et Deus omnipotens anime ipsius fieret propicius Hec conventio facta apud Sanctum Ypolitum ante domnum et venerabilem Hugonem abbatem