Charter Document - 02173026

Charter Document - 02173026


Charter Number: 02173026
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Wicardus miles vocabulo de Biceg dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris omnem alodem quem habeo in villa Sarciaco et omnia que in eadem villa comparavi in campis in vineis in pratis in silvis in arboribus fructiferis et infructiferis totum dono et laudo loco suprascripto Facio autem et aliam donationem loco jam supradicto de omni hereditate quam habeo inter Graonnam fluvium et Dirro hoc est in campis in vineis in pratis in silvis in arboribus cultis et incultis Omnem autem donationem que superius scripsimus facio pro remedio anime mee et uxoris et omnium parentum meorum patris et matris et maxime pro anima filii mei Hugonis quem Cluniaco sepilivi ut Deus det ei partem et locum refrigerii cum electis et fidelibus suis Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit sit anathema maranatha Signum Wicardi de Biceg qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit Sig Ansedeus de Oblad S Algodi [militis]