Charter Document - 02173021
Charter Number: | 02173021 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Nomination |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam supervenientibus quendam nostrum proprium famulum nomine Rothbertum cognomento Cornutum nostram id est mei Hugonis peccatoris adiisse presentiam et quod ejus filium adhuc tenerrimum ad ordinem vite nostre habitumque reciperemus postulasse Cujus voluntatis petitionem implentes parvulum suum nomine Bernardum pro quo nos est deprecatus recepimus ita sane ut apud quandam obedientiam nostram que dicitur Bisurniacum usque ad X annos ex illa qua fuerat die receptus commoraretur necnon ab obedientiario ejusdem loci doceri vestiri nutriri usque ad tempus prefinitum sollicite disponeretur precepimus Hoc tempore sicut determinavimus completo interpellaretur infans pro receptione predicta si tamen illemet adhuc semonere non posset quod si vellet se congregationi incorporari sine ulla contradictione reciperetur Sin autem quoadusque recipi voluntarie rogaret proprio in predicta obedientia relinqueretur arbitrio