Charter Document - 02173016

Charter Document - 02173016


Charter Number: 02173016
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Gigo miles de Caciaco veniens ad extremum diem mortis mee dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse et fratribus ibidem Deo servientibus presentibus et futuris dono ego supradictus Guigo unum mansum in locum sepulture pro remedio anime mee ut Deus det mihi partem et societatem in omnibus beneficiis que fient in supradicto loco Est autem ipse mansus in villa Cavaniaco quod vulgariter nominatur ad Angulos Dono ego et frater meus Bernardus omnia que ad ipsum mansum pertinent vineas pratos et omnem censum quem mihi reddebat per unum quemque annum totum ad integro dono laudo et confirmo loco prenominato sine ullo calumpniatore Item dono unum servum nomine Durandum cum filiis et filiabus suis Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit [quod absit] in primis iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum et aliorum omnium sanctorum incurrat nisi ad satisfactionem ad emendationem venerit Si quis vero observator huic nostre donationis extiterit veniant super eum omnes benedictiones novi et veteris Testamenti Amen amen fiat fiat S Gigonis qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit S Bernardi fratris sui